monumenta.ch > Plinius > sectio 169 > sectio 188

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 187
{L} Vergilius alternis cessare arva suadet - si patiantur ruris spatia, utilissimum procul dubio est -; quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut vicia aut faba sublata sint et quae terram faciant laetiorem. inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia seri obiter, si parum provenere, ut priore diximus volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim refert soli cuiusque ratio.